S. Bernardi Abbatis De Laude Novae Militiae ad Milites Templi Liber. Prologus.
Hugoni militi Christi, et magistro Militiae Christi, Bernardus Clarae-Vallis solo nomine abbas, bonum certamen certare. Semel, et secundo, et tertio, ni fallor, petiisti a me, Hugo charissime, ut tibi tuisque commilitonibus scriberem exhortationis sermonem; et adversus hostilem tyrannidem, quia lanceam non liceret, stylum vibrarem: asserens vobis non parum fore adjutorii, si quos armis non possum, litteris animarem. Distuli sane aliquandiu: non quod contemnenda videretur petitio, sed ne levis praecepsque culparetur assensio, si quod melius melior implere sufficeret, praesumerem imperitus, et res admodum necessaria per me minus forte commoda redderetur. Verum videns me longa satis hujuscemodi exspectatione frustratum, ne jam magis nolle, quam non posse viderer, tandem ego quidem quod potui feci: lector judicet, an satisfeci. Quanquam etsi cui forte aut minime placeat, aut non sufficiat; non tamen interest mea, qui tuae pro meo sapere non defui voluntati.
- Compare with the greeting construction in Greek letters: Ἐπίκουρος Μενοικεῖ χαίρειν
- ni fallor = nisi fallor
- asserens vobis non parum fore adjutorii: asserens refers to Hugo: you, Hugo, was declaring, confirming, that to you (vobis) it will be not a small (non parum) help
- animarem ~ encourage (some people - quos)
Distuli sane aliquandiu: non quod contemnenda videretur petitio, sed ne levis praecepsque culparetur assensio, si quod melius melior implere sufficeret, praesumerem imperitus, et res admodum necessaria per me minus forte commoda redderetur.
- si quod melius melior implere sufficeret: if that which (quod) someone better (melior) in a better way (melius) implere (to execute) sufficeret (should be available, should be sufficient) = if that task which someone better in a better way should be sufficient to execute
- praesumerem imperitus = then I, inexperienced (imperitus) would take, occupy his place (praesumerem)
- per me = because of me, through my intrusion
- forte = per caso
Quanquam etsi cui forte aut minime placeat, aut non sufficiat; non tamen interest mea, qui tuae pro meo sapere non defui voluntati.
- quamquam ... tamen = sebbene ... tuttavia (even though ... still)
- interest mea = it does not interest me, it does not concern me
- qui tuae pro meo sapere non defui voluntati = who to know did not fail (= who did not fail to know) your will, intention, wish (tuae volontaati) as if it were my own (pro meo)
- desum (mancare, sottrarsi a un obbligo) + Dat.
Comments
Post a Comment